- SQUAMA
- SQUAMAinter partes piscis proprie dictas, ei integumenti vice data est, Hebr. Gap desc: Hebrew ab asperitate: unde per analogiam lorica squamata dicitur 1. Sam. c. 17. v. 5. quae ferreis lamellis, tamquam squamis erat conserta. Sic λεπίδα Graece, squamam, pro lamina sumit Donatus Lepidus in Eunucho Actu 3. Sc. 1. et Squama Chaldaeis est Gap desc: Hebrew, unde Clibanarii Equites, de quibus suô locô diximus. Et quidem quibus squamae desunt pisces, in Lege olim (utpote aliquâ sui parte manci minusque salubres) immundi habiti, Levit. c. 11. v. 9. 10. Sed et e squamosis Iudaei cantharum reiciunt, quia stercore vescitur et versatur in luto, plane ut terrestris cantharus, quam vis coetera dissimillimus. Eôdem modô apud Romanos non nisi squamosos pisces pollucere fas erat, ex lege Numae, quam his verbis latam ait Scaliger, PISCES QUEI SQUAMOSEI NON SUNT NEI POLLUCENTO. Polluctum autem erat sacrificium vel sacrum epulum, in honorem Deorum institutum, ut notum. Postmodum dein scarus ut innotuit Romanis, et ille licet squamis instructus, exclusus est, ut sumptibus parceretur. Qua de re vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 6. de plumatis vero loricis, li. e. plumis seu squamis serreis rigentibus; Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 20. et C. Barthium ad Statium Theb. l. 11. v. 543. Alia vocis significatio est, apud Servium, Sane squamae et splendorem significant, si a piscibus veniat: et sordes, si a squalore. Ibi enim squamae sunt furfuracea quaedam corpuscula, quae de corpore illoto et squalido eunt, cum scalpitur. Unde squamosi scabie et impetigine laborantes, apud Festum, Lucillium, Celsum etc. Vide Salmas. ad Pallium Tertulliani c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.